Seneca - Testo latino - Epistulae ad Lucilium
1,4
Interrogabis fortasse quid
ego faciam qui tibi ista praecipio. Fatebor ingenue: quod apud luxuriosum
sed diligentem evenit, ratio mihi constat inpensae. Non possum dicere nihil
perdere, sed quid perdam et quare et quemadmodum dicam; causas paupertatis
meae reddam. Sed evenit mihi quod plerisque non suo vitio ad inopiam redactis:
omnes ignoscunt, nemo succurrit.